Tommaso Campanella, De sensu rerum, p. 17

Precedente Successiva

Caput VIII.
Quaecunque accidentia ab instinctu fiunt, effectus esse
sensus partium, totiusque mundi.

Conantur alij ostendere instinctum extare in natura absque
ratione et sensu. Nam magnes trahit stupidum, insensatumque
ferrum, et ipse ad polum mirabili instinctu perpetuo
dirigitur: Et mustela instinctu impulsa nolens ori bufonis
illabitur, devoraturque; et taurus fugax, si ficulneam invenerit,
sub ea instinctu naturae quiescit, deposita ira: Delphini amant pueros;
Animalia multa pluvias, ventosque praedicunt, nec tamen sunt prophetae.
Et Gallus gallinaceus, parvum animal, Leonem ferocissimum
terret, aliaque huiusmodi addunt exempla. Quibus respondeo: Haec
exempla declarare omnia sensum et consensum omnium naturarum,
ipsumque instinctum esse sentientis naturae impulsum. Non quidem
magnes polum prorsus respectat, sed aliquibus a polo gradibus declinat
versus insulam quandam in Septentrione, ex magnetibus totam
constitutam. Idcirco talis est magnetis sensus, quod semper suam volvitur
ad universitatem, et veluti ignis in coelum adspirat, et lapis in
terram, et aquae in Mare: Ita magnes eo spectat, ubi est ipsius portio
maxima vel universitas, et propter consensum, quem illa habet insula
cum stellis polaribus, quibus subiacet ac fovetur, omnis magnes eas
ad stellas spectare videtur. Itaque si aliorsum magnetem vertas, ipse
ex templo suam ad posituram revertitur: Sicuti homo decidens vultu
in terram, subito erigitur ad coelum, iuxta sui posituram, et rami arborum
flexi ad proprium situm revertuntur. Non novi, quoniam non
licet misero navigantes interrogare, num et ad polum spectet Antarcticum,
sed bene credo, ultra aequatorem adductum, ad alterum respicere
polum, sub eoque alias magnetis fodinas esse. Quoniam consimiles
sunt res fere omnes, oppositis sub parallelis aequidistantibus utrinque
ab aequatore. At in Austro sol descendendo magis, et in Borea
ascendendo, et immorando magis, multam adducit varietatem hemisphaeriorum,
quam et stellarum diversitas in multitudine et robore
auget. Nascitur magnes intra marmor et ferrum, qui tamen vividior
est; idcirco ferrum non ad ferrum tendit, consimilis perfectionis,
a quo plus virtutis et virium accipere nequit, sed ad magnetem, tanquam
ad simile perfectiusque simul: Et sicuti animal in altum attolli
nequit: at si cibus est ab alto pendens, colligit vires elevaturque; ita ferrum

Precedente Successiva

Schede storico-bibliografiche